monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 59, 1
Magnis nos provocas Quaestionibus; et torpens otio ingenium, dum interrogas, doces. Prima tua sciscitatio fuit, quae sint illa, 'quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum' . Et quomodo rursus idem Apostolus inferat: 'Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum' . Et si revelatum est Apostolo, intelligere debeamus, quomodo et aliis revelaverit. Ad quae brevis responsio est, non debere nos quaerere, quid sit illud, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Si enim ignoratur, quomodo sciri potest? Quod promittitur in futuro, non cernitur in praesenti. 'Spes enim quae videtur, non est spes' , sed iam certa possessio; quomodo si velit quispiam dicere: ostende mihi quod invisibile est: loquere quod audiri non potest: expone quod cogitatio non comprehendit humana. Ergo hoc sensu Apostolus dixisse credendus est, quod carnalibus oculis, et aure carnali, et cogitatione mortali non possint spiritualia comprehendi. 'Etsi enim noveramus quondam Iesum secundum carnem, sed nunc iam non novimus eum' . Et in Ioannis Epistula scribitur: 'Carissimi, nunc filii Dei sumus, et necdum manifestum est quod futuri sumus. Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est' . Quodque revelatum sibi et Sanctis per spiritum esse testatur, non statim sequitur, ut ipse aliis revelaverit. Alioqui audivit et in paradiso verba ineffabilia, quae aliis narrare non poterat : aut si narravit, nequaquam ineffabilia sunt.